Apocalypsis B. Joannis*

Caput 21: Versus 13

Ab oriente portae tres.Oriens, Judaei: a quibus sol justitiae ortus est, et in his portae tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidae gentes: quae post Judaeos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quae est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima aetate mundi quae per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.
(* Traductions européennes)